Volltext Seite (XML)
>' / r* * WJ. * a. IO ANNIS ARGENTERII MEDICI » ' - < de somno et vigilia. Praefatio. OMNI, & vigilia: naturam, differentias, caulas, vimquc omnem explicare, quam fit difficile, ex eo fatis patere ar bitror: quod de hac re magna iit inter fummos 'philofo- phos, & Medicos dubitatio, atque dilfenfio. Nam Gale nus dum quaerit quid fomnus, & vigiliafint,fatetur tan dem fe inuenire non poffe, in quo genere rerum haec repo ni debeant. Ariftotelcs vero quas tradit de fomno, & vi gilia definitiones, alio loco improbat. Excuffis omnium authorum libris, nemo (meo quidem iudicio)vniuerfas, fbmni, & vigiliae diffe rentias , certa me hodo, numerare poterit. Alcmcon putat fomnum fieri quum languis in venas refluit, contrahitur^uc. Empedocles credit eum nafei, refri geratione caloris in fanguineinfiti. Eundem ftatuit Diogenes conciliari a fan- guine,propellente ad internas corporis cauitates inditum corporibus aerem. Illato ,& Stoici docent ipfum oriri, fpiritus remiffione, & laxatione quadam. Caufam quam Ariftoteles tradit de fomno, & vigilia Galenus refellere nititur: nec ipie interi jn Ariftotclicis philofophis fatisfacit: Ille in corde, hic vero in cere- hro,vtramque affectionem fi eri, confifterequc arbitratur. Exqua.quidemre, inter recentiores philofophos, & medicos, magna: contentiones, qua: & adhuc vigent, funt excitata: ralij alium finem, aliamque vim his tribuunt. Itaque quod magna: difficultatis eft indicium, nihil eft, quod in hac re non fit adhuc maxime dubium , & obfcurum. Eft porro huius rei cognitio, fi qua alia fcitu iucunda, & non lolum quidem medicis ,fed etiam vniuerfis bonarum artium ftudiofis vtilit fima: nam fi iucundum eft philofophari, & res in natura: arcanis latentes, &ab- ftrufas inuenire,quis non magnam capiet voluptatem in caufis cognofcendis,qui bus contingit animalia dormire,vigilare,nunclon^os fomnos,nuncbreuesfacere, aliquando eos difficillime captare, aliquando vero depellere non poffe ? Admira mur temporis momento fomnum, & vigiliam conciliari, & fibi mutuo fucccdere, quurque res diuerfe, vtrumque affeftum,aut eadcm,nunc vnum,nunc alterum,ac jpfe etiam fomnus vigiliam, &ha:c illum parere valeat. Nocent hxc aliquando, alias vero profunt. Nam fomnus, & vigilia morbos gignunt,intendunt,abigunt, dolores leniunt, & exacuunt : morbofas vero caulas potentius , quam alia quacunque remedia, fape refeindunt:quippe cum illorum beneficio, conco ctiones, nutritiones, expulfioncs, denique omnia officia fingularum partium foeliciil.me exerceantur: nec poteft quidem animal effe, aut vitam fuam tueri abf- que fomno ,& vigilia. Nulla eft corporis, vel animi affe&io , qua: maiores ha beat in corpore noftro vfus, nulla qua efficaciores prabeat notas ad corporis maladignofcenda,illorumque exitum prodicendum. Quarum quidem rerum inueftigatio ,& cognitio vtilifsima eft, ac non nifi pergrata effc poteft his, qui re rum fcientia oble<ftantur:id quod Ariftoteles princeps philofophorum animaduer dt, quum integrum librum, palsimque alibi multa, de fomno ,& vigilia fcripfit: necnon Hippocrates, qui plurimos aphorifmos, vt omittam pradidtiones, & ea loannis Argcnt.de Somno & Vigilia. A quae