Volltext Seite (XML)
« 59 V. De vi et auctoritate sanctionis Matthianae, ma_ ximepost legem Saxonicam Elector alem, de tempore curae absentium contrahendo, brevis disputatio. Praemissae sunt iuris statutarii Gorlicensis et Saxo- nici Elector alis recentis simi, quoad successio nem in bona absentium, differentiae. Constitutionis Matthianae historia et fatis enarratis eiusque causis et vera mente, quantum patiebatur virium modulus, expositis, reliquum est, ut, quod nonnullis ca- put rei videatur, de usu eius et auctoritate, non, quae olim fuit inter Gorlicenses, summa profecto, sed quae nunc est, vel, veritate iuris spectata, esse debet, breviter et strictim disseramus. Sed ne vaga erret nostra oratio, dissertationis nostrae argumentum , quodnam futurum sit, accuratius significandum. Profecto nostram legem ali quando, id est, per bina fere secula, apud populares meos, in magno pretio habitam, et, in rebus causisque definiendis, uti par erat, servatam, et custoditam fuisse, non est, quod hic, multorum testimoniis congestis adfir.