Volltext Seite (XML)
est necesse, ut regula quaedam iuris exstet. Lege enim, nisi sit, neminem solvi posse, ratio sua quemque docet. Quis vero est adeo hospes in iuris nostri historia, quin sciat, de mortis praesumtae argumentis recte ducendis, si ius commune spectes, nihil certi posse definiri, ut nos non male doceat, qui iure defici dixerit. 7) Neque magis rem, iuris scripti regulis non definitam, iudiciorum usu, eoque certo, vel uti iuris non scripti, si Diis placet, parti cula et fonte, definiri dixeris. Nam, in tanta opinionum varietate, tantaque iudiciorum pugna, magis est, ut nege mus, esse in hoc capite ius, quod recte commune vocari possit. Accedit, quod non exemplis, sed legibus est iudi- candum. Atque exemplorum, rerumque ante iudicatarum, etsi non vilis est auctoritas, nulla tamen esse potest, nisi amice conspirent. Quid igitur dicendum de genere, ex quo sit Jmp. matthiae constitutio? Dicam, quod sentio. Si formam spectes, est ex rescriptorum genere, atque spe- 7) Conf, schott. et kind. locis ind. c. c. hofacker in princip. iur. eiV ' r ^' om ' II* §• ‘632. ant. f. i. thibavt System des Pandecten Rechts. Ien. , 8°3* 5- 500. MULIER Obs. 14». ad LEYSER. EMMINOHAUS ad COCCEII IuS Cont. lib. 5. tit. 3. 4 u. 21.