Volltext Seite (XML)
22 _ IV. Observationum exegeticarum, ad illustrandam le gem matthiae adpositarum, specimina: nec non, de collisione statutorum, ratione successionis in bona absentium, rionnulla. Non est tam pervia atque luculenta Matthiana con stitutio, ut nulla egeat interpretatione, aut illustratione. Quod ipsum, lectis iis, quae deinceps sum dicturus, li quido, ut puto, adparebit. Placet igitur, si qua inesse videantur dubia, ea certa interpretatione, quantum eius fieri poterit, tollere, atque hoc capite id, ut de sententia legis perspicue constet, notatis simul iudiciorum patrio rum moribus, agere. Michael Gehler, atque Balthasar Schuberth, cives urbis Gorlicensis, hereditatis petitione instituta, vindi caverant, ille quidem, Wilhehn Tybleri, hic Eliae Wun- schii, diu absentium et ob diuturnam absentiam XXX. annis, anno et die longiorem, pro mortuis habendorum, bona veluti hereditaria. In re incerta, iustissimam enim