Volltext Seite (XML)
E i 1 f t e s ABONNEMENT - CONCERT im Saale des Gewandhauses, Dienstag, den isten Januar 1855. Erster Theil, Te Deum laudamus von J. Haydn. Te Deum laudamus, te Dominum coufitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli , tibi coeLi et universae potestates. Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant ; Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra majestatis, gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te, per orbem terrarum, sancta confitetur ecclesia Patrem immensae majestatis; venerandum tuum verum et unicum Fili um, sanctum quoque Paraclctum Spirit um. Tu rex gloriae, Christe, tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine rcdemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum , Domine, et benedic haereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.