Volltext Seite (XML)
que consortio, sola spe loci et suffragii in Academiis ipsissimis obtinendi, excepta. Sedlusimus satis. Potuissemus soccis et fictionibus, commodo dicendi genere, usque ad finem pergere, et fabulam usque ad plau» dite perducere. Sed aures vellicavit Apollo insusurrans; „Amant alterna Camoenae 11 et recte monuit. Serio, unde adhortante nostro oratore supra laudato, exorsa est, in eodem terminetur solennitas. Ergo rectores societatis magnificos, proceres cujuscunque ordinis et facultatis ilhistres, sodales et commilitones prae- nobilissimos, Vos omnes, opere magno, rite, quasi Quirites ora- tos rogatosque volo, ut animum advortatis. Primum grates agamus et bona verba dicamus, DEO IM» MOKTALI, per quem est caetera tellus, et cui omnia et hunc diem debemus; deinde REGI NOSTRO, Patri Patriae, quires Borussicas armis tuetur, legibus et exemplo emendat, et favore literarum ornat, porro Omnibus academiis et scholis, doctori- bus et discentibus, omnibus bene de studiis et libertate literarum sentientibus. Postremo honos fiat lacrimis in pia recordatione pro- fessorum, sodalium et amicorum, quid quod et parentum, qui secundum Plautum; „Nunc abiere in communem locum „Sed absentes tarnen jjrosunt -praesentibusA His rite et pie peractis, memores consilii Senecae: „quomodo fabula, sic vita, non quam diu, sed quam bene acta fit, refertj“