Volltext Seite (XML)
das. Quod quidem legatum nostro adhuc tempor* pendet ex deversorio,. solis aurei nomine insignito. Alter vero, Antonius cognomine, ad Zittaviensium ac- «esfit rempublicam et per omnes magistratus anno MDCLXIII. ad consulis tan dem evectus est dignitatem Eius in civitatem nostram merita fuere eximia et vir summus inter nos hodie adhuc vivit annuo beneficio, literarum studiosis de. stinato, qui cognatione Kohlianam attingant gentem At enim uterque frater, et Michael et Antonius, mortuus est, sexu virili non relicto, ita, ut ab eo inde tempore h e. a quarto et septuagesimo seculi decimi septimi anno gens ista nobilisfima atque autiquisfima,. virilis sexus habita ratione, in urbe nostra desie rit. Ad sexum muliebrem <|uod attinet, connubiis se coniunxerunt Kohhae cum multis aliis familiis, ita, ut hac ex parte per diuturnum temporis spatium adhuc floruerit nomen Kohlianum et vel hodie in urbe nostra nonnullae reperiantur fa miliae, quae ad hanc gentem nobilisfimam se pertinere documentis comproba re posfint idoneis. Quamquam vero hoc ita se habet, memoria tamen dignisli- mum videtur, antiquisfimae nobilisfimaeque istius gentis, in alias quoque regio nes, in Bohemiam, Silesiafn, Poloniam, Helvetiam et Belgium dispersae, virilis stirpis habita ratione, plus centum abhinc annis nullas omnino superesfe reli quias nuHamque plane propaginem Jn causfas huius penitus exstinctae stirpis si inquisiverimus, non postremam inesfe repcnemus bellis, in quibus permulti ex heroico isto genere in .ipso aetatis occubuerunt flore. Ne multa et anti quisfima hacc nobrlisfifnaque- gens rerum humanarum docet et comprobat muta bilitatem , inconstantiam, vanitatem! Animo igitur gratisfimo utamur bonis quae ex prolixa illustrisfimae huius gentis liberalitate singulo quoque anno ad nos redundant! Sit nobis, Zittaviae incolis, nomen Kohlianum sanctisfimuraJ sanctitfima sit nobis nobilisfimae huius gentis memoria J f 4 Indico nunc orationem, io memoriam Christiani Kmnanni Rectoris quondam de Gymnasio nostro optime promeriti, crastino dic habendam, cui ut Senatus Amplisfimus, Sacrorum Ministri Ve nerabiles, Collegae Clarisfimi atque omnes Fautores Aestumatisiimij intereffe velint, observanter humaniterque rogo. P, P, Die XXVI. Augusti MDCCCV.