Volltext Seite (XML)
79 facto, nihil cogitari posse ab aequitatis et iustitiae ratio nibus magis alienum, eo magis liquere, quo sit certius, matthiam Imp., aequitatis amantissimum, nullo alio consilio repromissionis de restituendo necessitatem cogna tis proximis, hereditate potitis, imposuisse, nisi eo, quod aequitatis contemplatio suggesserat, ut absens aliique, ad- quos eius facultates firmiori iure pertinerent, ab omni iniuria defenderentur, nihil que damni facerent. Nam, tu, quisquis es, non potes non videre, posita nostra ratione, absenti reliquisque ne minimum quidem ex iis, quae matthias ei eisque tribuit, auferri. matthias enim, quod probe teneas velim, nullibi constituit, ut rerum, ab sentis heredi, vel quasi, addictarum, aeterna esset auctori tas. Id unum sanxit, absenti et aliis potiori iure, quam missus haberet, hereditatem petentibus, missum cedere debere, eumque sua confessione et promissione damnari. Atque hoc posterius, nec ipse ego negaverim, hodie tum obtinere debere, siquidem missio facta ex sola lege mat- thiae, cui tunc demum, si post XXXI. annorum decursum, missio in bona absentis cum lege restitutionis impetrata, omnino et per omnia est satisfactum. Sed, quoniam rei- publicae interest, materiam litigaturis subtrahi et domi-