Projekt: Bestände der Oberlausitzischen Bibliothek der Wissenschaften Görlitz
LDP: Lusatica
Saxonica
Strukturtyp
Monographie
Parlamentsperiode
-
Wahlperiode
-
Titel
V. De vi et auctoritate sanctionis Matthianae, maxime post legem Saxonicam Electoralem, de tempore curae absentium contrahendo, brevis disputatio. Praemissae sunt iuris statutarii Gorlicensis et Saxonici Electoralis recentissimi, quoad successionem in bona absentium, differentiae
75 incertus fuit, pro mortuo habent, bonaque eius cognatis addicunt, iure dominii revocabilis, ut salva sit absenti restitutio in integrum, fiatque in hac et similibus specie- bus rescissio dominii ex nunc. Saxones contra modo, qui per XX., modo qui per V. annos disparuit, modo sep tuagenarium absentem, incertos, pro mortuis ritu solemni et legitimo iudiciorum ordine declarant, hoc effectu, ut qui rite vocati, in tempore sui copiam non fecerint, iure suo prorsus priventur. Iam statuo: I. Apud populares meos nemo, nisi per XXXI. an nos, adiecto die Saxonico, absens et incertus, (intelligen- dus is, de quo per tanti temporis decursum nihil in patria est auditum,) pro mortuo haberi potest. Cessat igitur ibi legis Saxonicae de septuagenario absente, de quinquennii vel vi cennii lapsu praeceptum, atque in quocumque absente, licet sexagenarius vel septuagenarius discesserit, ut mortuus praesumi possit, XXXI. annorum lapsu opus est. Eccur ? quoniam hoc praeceptum novum est generale et adversum, sive contrarium legi municipali speciali, cui, i uris ratio non fert, derogari vel obrogari lege posteriori generali.