Volltext Seite (XML)
73 in l. 26. dicta simus audientes quo, in re dubia, leges spe ciales priores, non obstantibus posterioribus generalibus, vim retinent 48), plane deficiunt, ubi de legis subroga tione quaeritur. Nam hic non agitur de iure corrigendo, quatenus fit correctio tollendis, vel partibus legis prioris singulis, vel universis; — nec his tacita, quam praesu mere non conveniat, subest legis prioris abrogatio: — denique nulla, dum legi subrogatur, iuris ab aliqua uni versitate, vel ab aliis lege priori speciali quaesiti, fit in terceptio, odiosa illa, quam, optimum Principem voluisse, in re dubia praesumi, par non est: fit enim potius iuris quaesiti confirmatio. Quapropter dico, (nec in ea re ullius docti hominis dissensionem valde extimesco,) leges prio res speciales legibus posterioribus generalibus, si res sit dubia, non tolli, hoc est, nec abrogari, nec derogando, vel abrogando mutari,— mutari vero subrogando, si muta tio iuris possit iure dici, quae fit subrogando, —- atque, qui iure singulari gaudeant, lege posteriori generali surro- gatoria omnino teneri. 48") Conf. 8ETDLIT7. in diss. laud. pag. 4- 5- IO