Volltext Seite (XML)
72 obrogatione colligitur. Contra vero fit, ubi subrogatur legi priori. Nam cum legi nonnihil adiicitur lege poste riori, illa non cessat, nec vires amittit, imo retinet, sed cum augmento et accessione legis posterioris. Fit igitur per subrogationem iuris prioris immutatio, sed eiusmodi, qua nihil detrahitur, sed non nihil additur priori legi. Est igitur inter illas quatuor legum mutanda rum causjas vel figuras hoc, ut manifestum, ita momen tosum discrimen, ut, legis abrogatione et derogatione facta, lex cesset, et quidem omnino: obrogatione facta, lex similiter cesset, sed secundum quid, videlicet con trario substituto, et denique, subrogatione facta, lex non cesset, sed non sufficiat. Quid vero his est consequens? scilicet hoc, verissimum quidem esse, leges priores spe ciales legibus posterioribus generalibus, abrogando, de rogando et obrogando, nisi, legislatorem, manifestissi mis argumentis doceatur, hoc ipsum voluisse, in re dubia minime vinci, sed leges priores speciales, cum lege po steriori generali inest subrogatio , huius auctoritate omnino sic vinci et superari, ut iain non amplius solae CL/ obtineifcnt, sed cum sua accessione! Quae res ex se clara. Nam, quae rationes suadent, ut monito pavli in