Volltext Seite (XML)
71 dissensio, aequam. Consequens igitur, ut generi, quem admodum alias semper, per speciem derogc-tur, et ut in iuris posterioris generalis regula , quae priori lege spe ciali sunt cauta, tacite excepta videantur. Atque sic recte se habet, nec debet, nisi legitimae regulae, qua leges priores ad posteriores sunt trahendae, vim facere malueris, in dubium adduci eorum iudicium, qui pa triam legem, negant, vinci edictorum Saxonicorum po testate. Verum enim vero, cum in hanc sententiam re spondeo, tantum abest, ut Gorlicenses meos liberem ab usu et obligatione edicti Saxonici, legeque solutos pro- nunciem, ut omnia alia sentiam. Equidem de universo genere ita statuo. Leges vincuntur legibus; idque variis modis et inter se discrepantibus. Potest enim ea res, quod catechumeni non nesciunt, hoc loco tamen ob ea, quae sunt consequentia, praetermitti nequit, abrogando, exrogando, obrogando, subrogando fieri. Ex quibus tria, quae priori loco posui, hoc commune habent, ut legem priorem vincant; hoc est, evertant et exstirpent. Lex enim, quam noluit Princeps obtinere, nil interest, fue- ritne expugnata aperta legislatoris voluntate et expressa, scilicet abrogatione vel derogatione, an tacita, quae ex