Volltext Seite (XML)
7 o acute nuper aperuit fr. theoph. seydlitz, Vir doctissi mus, novum non est, ut leges priores ad posteriores tra hantur, videlicet, sic, ut lex prior specialis legi posteriori generali, ad quam trahenda, quasi deroget. Excipiuntur enim legis prioris species legis posterioris sententia , nisi poste- riorilege expresse, vel tacite, sublata videantur. Sed quorsum haec? nempe, utpraeceptis iuris commonstratis, pergerepos- simus ad singula,lab errore tuti in iuris ad facta translatione. Edicta Saxonica, anno 1779. p. p., habent naturam legum generalium, eo, quod sunt edicta, in universis provinciis civitatis nostrae publice proposita. Praecipiunt vero partim de iure novo, partim de antiquo, in cuius incerto usu tollendo, et vitiis, ex dissensionibus aucto rum enatis, emendandis versantur. Legem matthiae, plus quam certum est, — quidquid nonnulli contra, nul lis argumentis innixi, — non esse generalem, sed spe cialem, utpote municipalem, Gorlicensibus propriam. Porro, utram que legem, iterum liquet, in eodem argumento versari, de morte absentium civili et eius effectis prae cipientem, et, si modo, quod res est, ingenue fateri velis, claram, luculentam, certam, et, summa re specta ta, cum mira sit hominum, de aequitate iudicantium,