Volltext Seite (XML)
oense valde sit incertum, imo in multis iniquum et du rum, praeferri volunt Saxonica edicta, idque eo magis, quod in re dubia benignior sententia et recentior lex pal mam ferre debeat. Neque nihil habere ponderis, ita enim pergunt iuris Saxonici defensores, quod Princeps Elector, exordio edicti novissimi rem docente, ad novam legem fe rendam accesserit eo consilio, ut salus reipublicae, quae, bona privatorum perdi, aut litium sumtibus absumi re- rumque dominia diu incerta manere, non patitur, fulcia tur. Claris, certis, et aequis esse opus legibus. Rescrip tum matthiae nec clarum, nec certum, nec aequum esse: quod, bonorum possessione ex constitutione huius Princi pis data, rerum dominia incerta sint, dominii libertas male constringatur, et absens incuriae et culpae latissimae poe nas non det. Accedere, quod ratio legis Matthianae, no vissimorum edictorum ratione, prorsus sit expugnata, ut eou cum, salva sententia 1. 26. et 28. D. de legibus, prior lex, quantumvis specialis, consistere nequeat. Quibus argu mentis, multum abest, ut secta patrii iuris patronorum cedat. Dicunt enim: legem Saxonicam esse iuris incerti Pollendi causa scriptam. Gorlicii vero, cum, matthiae, legislatoris, beneficio, omnia in hoc genere certa fuerint,