Volltext Seite (XML)
66 opus iure Saxonico. — Iterum, missus in bona, ex sta tuto Gorlicensi, dominium nanciscitur revocabile et limi tatum, apud Saxones irrevocabile. — Illo iure absens non omnino personae iure exuitur, hoc exuitur, ut pro mortuo in omnibus habeatur. — Illo iure de hereditatis addictae praescriptione saepe quaeri potest, hoc minime, eo, quod morosi, ni in tempore moram purgent, poenas contumaciae dant. Illo iure restitutioni petendae ea tem pora, quae habet ius commune, sunt definita, iure Sax. annus datur in integrum restitui volentibus. Plurimas igitur, omnes videre oportet, iuris Sax. Electoralis et municipalis Gorlicensis esse differentias. Iam vero quaeritur, sitne rescriptum matthiae, quod adhuc usum obtinuit apud Gorlicenses, edictis novissi mis, Serenissimi Pr. Elect. Sax. auctoritate, rite in Lu- satia et Gorlicii promulgatis, abrogatum, an non? In re difficillima valdeque perplexa, reperiuntur inter ICon- sultos populares, qui defendunt statuti praerogativam, ma xime ob eam causam, quod, nisi diserte legislator hoc voluerit, iuri speciali, statutario scilicet, nil derogetur legis posterioris generalis auctoritate. Contra non desunt, qui, iuris recentioris potestate confisi, et quod ius Gorli-