Volltext Seite (XML)
vatione opus non habent, apud quos satis videtur, mor tem praesumtam et ius succedendi demonstrari, ut, qui adsunt, cognati, rebus absentis potiantur. Contra in Saxonia, ubi plurima, tum a cognatis, tum a iudice, fieri gerique debere, ex superiori disputatione intelligitur. Opus enim, ut omnia, quae singula, multa cum cura, docuit avg. frio, schottvs 4<>), paucis verbis comprehen- ’ dam,— legitimo edicto et sententia solemni, memoriam ab sentis, non damnante, sed exstinguente, personam ei de- trahente, contumaciam coercente. Denique, effectu missio nis in hereditatem absentis, civiliter mortui, considerato, plurimum distant statuta Gorlicensia ab eo iure, quo Saxones ex novissimis edictis utuntur. Nam cognati Gor- licenses bonorum quidem possessionem consequuntur, sed eiusmodi, ut nonnumquam sit sine re: apud Saxones semper est cum re, — Missus in bona iure Gorlicensi repromittit, res acceptas absenti aliisque, potius ius de monstraturis, restitutum iri: quod non aeque a misso fieri 46) Docuit enim, in edictali citatione, caussam, tempus» occasionem, fori competentiam, liomines vocandos, tenorem, locum, et universe publi cationem et spatiam spectari debere: in diss. laud. p. 4°- •'M*