Volltext Seite (XML)
63 qui docuerunt, se tempore praesumtionis mortis, secun dum legem inducto, proximos fuisse, petita bonorum possessio tribuatur, qui abfuerint, iis contumaciae poe nae irrogentur, et 111) denique, qui, contumaciae damnati, intra an num, post sententiam publicatam, nec moram purgaverint, nec restitutionis in integrum auxilium, post annale tem pus exspiraturum, rite petitum impetraverint, omnis iuris, quod habuerant, omnisque spei, omissa iura recu perandi, expertes sint habendi. Quae res tantum rigo rem habere existimatur 44), ut, praeterlapsis his tempo ribus, absens, licet redux, vel argumenta, vitae nuncia ad- ferens, bonorum, in quae ipsi viventi, veluti mortuo, semel est successum, nihil plane recuperet. Quae lex, quum sit certa, tametsi dura, iudicibus sequenda est 45). Habes edictorum Saxonicorum, de absentibns et eorum morte civili praecipientium, epitomen et glossam avthen- 44) Conf. quae ad berqeri oecon, p. 195. ex sententia Scabinorum Lipsien- sium adnotavit ohr. o. havboldvs, Vir Illustris, 45) Arg. 1, 12. §, i, D. qui et a quib. manum.