Volltext Seite (XML)
l|i ! 62 C) Cives Saxoniae , qui post annum aetatis LXV. transactum solum mutavit, lapso quinquennii spatio, a momento discessus computando, modo tempore interme dio nuncium sui non miserit, mortuis adnumeratur: D) Neque vero satis est, mortis legitimam prae- gumtionem, lapsu temporis diuturni, et vitae absentis ignoratione, esse introductam. Nam plane est neces sarium : I) ut, tum absens, tum, qui sunt ei heredes fu turi, omnesque, qui ex quocumque capite in absentis bo nis ius habeant, rite convocentur a) literis edictalibus, iisque rite compositis, b) certis locis, lege monstratis, rite adfigendis et refigendis, c) legitimum spatium d) statumque diem, quo vocati se iudicii sistant, complectentibus, e) et poenas contumaciae comminantibus. II) vt die dicto, facta solemni absentis, omnium- que, quorum interest, provocatione, et mora contumacis cuiuscumque accusata, per sententiam, vim rei indicatae nactam, absens civiliter mortuus declaretur, cognatis,