Volltext Seite (XML)
sororem. Constituto a Senatu patriae urbis Ampliss. curatore bonorum absentis Friderici, dividitur hereditas, fundo here ditario, cum Io. Friderici memoria nondum XXXL annis obliterata fuisset, ad ipsius Mariae Sibyllae preces, rite vendito. Quid iam? Fraeterlapsis tot annis, quot opus est lege Gorlicensi, ut absenti, tamquam mortuo, succedi pos sit, Maria Sibylla, absentis soror, a magistratu Gorli- censi petiit, ut, lapsis XXXI. annis, ipsa in bona absentis fra tris, iure hereditario, tanquam proxima cognata, exclusis reliquis, mittatur. Re inter Mariam, eiusque, nondum finita lite, defunctae, heredes, atque inter reliquos Schmidtii absentis, cognatos, diu multumque disceptata, illis, suc. cessionem absentis ex statuto Gorlicensi, his, eamdem ex iure Sax. communi, quo olim septuagenarius absens pro mortuo declarari solebat, esse aestimandam contendenti bus, tandem III. Ordo ICt.Lips., anno 1779, probantibus rem III. Wittebergensibus per sententiam super leuteratione in terposita, mens. Mart. anni 1781- respondit; nihil pro poni, cur Mariae Sibyllae Rittmeis teriae heredes soli, exclusis reliquis, vi statuti Gorlicensis Io. F. Schmidtii absentis hereditatem obtineant; quaeri hic de successione extranei, qui non sit civis Gorlicensis, in res mobiles,