Volltext Seite (XML)
54 ab Imp. matthia profecti, recta sententia. — Nam, quae in calce eius adiecta sunt, verba, cum ad partem legis specialem pertinent, in superioribus sunt enarrata. Sed nos, ut nullam iuris Gorlicensis, ad successionem in bona absentium, civiliter mortuorum, spectantis, ca. put praetermisisse videamur, nunc nonnihil adspergamus de regulis, in statutorum collisione sequendis. Successionem ab intestato , quoad res mobiles, statuto personali, quoad praedia vero, legibus atque sta tutis loci, ubi sita sunt bona, rtegi, est communis docto rum sententia, nec falsa, 4 1 ) sed moribus 4 2 ) maiorum com probata. Quam regulam, nulla est causa, cur in succes sione quasi hereditaria in substantiam, ab absentibus relic tam, deseramus. Lege enim, moribusque non distin guentibus, nec excipientibus, nostrum non est, distin- 41) Conf. ne nullum laudasse videar, Avo. ir, sigism. gkeenii, Viri olim IConsultissimi, progr. de portione coniugum statutaria, intuitu immo bilium, secundum statuta loci, ubi sita sunt, constituenda, Lips. 1795- atque auctt. ibi laudd. pag. 1. sq. 42) Ius Pr. Sax. lib. I. art. 30. sic : ein jeglich einkommen Mann empfd- het Erbe in dem Lande zu Sachsen nach des Landes Recht, und niclit nach des Mannes Recht, er sey Bayer, Schwab oder Frank,"