Volltext Seite (XML)
I J;-!. . ■!' * 1 ; : ; | ii' r ■■ 5 o tentia. Quidni enim praesumtio cedat veritati? quidni absens, iuris certi regula non obstante, clausula praeto ris generali et salutari adiuvetur? quidni absens non, con tumaciae causa moram purgatum redux factus, audiatur? quidni mortuo redivivo exaequetur? Ita sane dicendum. Sed, quoniam periculosa est iuris alea et incertus litis eventus, non iuris, sed hominum vitio, prudentissimo consilio et aequissima ratione matthus cavit, ut, here des, agnita et impetrata bonorum absentis, civiliter mor tui, possessione, fidem dent, suaeque promissioni commit tantur, de eo, absentis iura salva fore. Quid? quod eiusdem clausulae finalis beneficio aliis quoque casibus, qui, quantumvis rarissime, possunt tamen quandoque accidere, provisum est. Quid enim? si, nondum usu capta hereditate, absentis liberi, non in loco originis pa ternae nati, peregre advenerint, aliique, propiori cogna tione iuncti, bona repetitum venerint, vel, si nunc de mum certus nuncius de tempore mortis eius, qui abfuit, verae, cognatis, bonorum possessoribus, adlatus fuerit, ut nunc tempus, ex quo proximitas aestimanda, multo, quam antea, rectius, possit definiri.