Volltext Seite (XML)
/+1 etiam, multoque magis, testamentariis et heredibus ex pacto, quippe quos, non dubitaveris, legitimis multo pro piores vocare. Quod vero addit matthias: „auf ihr Ansuchen", habet idoneam rationem, nempe hanc, iudicis non esse, sua sponte, nemineque urgente, lapso legitimo XXXI. anno rum spatio, successores convocare, propositis literis pu blicis. Nam, ut patrimonium absentis ei tantum, quem esse potiorem reliquis omnibus, satis demonstratum est, nec i\ulli alii, pro herede proximo sese gerenti, addi catur, iudicis non est, providere. Quae res, nisi ope citationis edictalis, clausula peremtoria munita, ne effici quidem posset. Atque hic non minus, quam in re liquis causis, ex actis et probatis sententia ferenda. Ita que iudex, quoniam rerum, ab absente relictarum, persecu tio non est dissimilis hereditatis petitioni, mortis praesum- tione leeitime demonstrata,^iude» primum heredi pacti- tio, vel testamentario, eoque deficiente, ex legitimis he redibus, ei, qui se cognatum esse ostenderit, atque, con currentibus cognatis, proximo, bona omnia addicere non prohibetur. Nec scrupulum movere debet, quod sic he- 6 %