Volltext Seite (XML)
14 ciatim, ubi rem ex formula Romana aestimaveris, ex epi stolis, quas constat, ad relationem magistratuum ab Impe ratoribus esse emissas. Etenim, quum iudices de re qua dam ambigerent, veluti, quum de iure novo, vel de iure antiquo dubitatio quaedam emersisset, suggestiones ad Principem, quidquid dubii esset, soluturum, fieri sole bant 8). Idem vero in nostra causa esse factum, iisdem- que de causis, ex tenore legis luculenter adparet. Neque est, quod quis dicat, magis esse, ut sanctionem pragma ticam in nostro exemplo intelligamus, eo, quod haec lex, quae est natura sanctionum pragmaticarum, ad preces ci vitatis civitati sit missa. Nam, primum matthias, Bo. herniae rex, non ad preces civitatis, sed ad relationem magistratus, id est, iudicis, deinde non, quod proprium, docente i. h. bohmero, 9) sanctionum pragmaticarum, in causa publica, statum universitatis publicum, veluti ma gistratuum munus et potestatem, patrimonii publici ad- ministrationem, et quae sunt eius generis alia, concer- 8) Vid. tit. C. de relat. g) bohmer Diss. de sanctionum pragmaticarum indole et auctoritate. Hal. 1737. p. 10. et 26. (Exercit. ad D. Tom. I.)