Volltext Seite (XML)
usus Emesto Segimundo Haupt, qui cum esset extrema egestate, in dustria tamen et multa opera ad magnam opulentiam pervenit. Matrem e gente Graezia oriundam puer trimulus morte amisit, quare factum est, ut maternam mansuetudinem et caritatem desiderans adolesceret. Fratrem habuit unum natu maiorem, qui postea patris mercimonium recepit, quem, quam diu vixit, singulari pietate et caritate est ample xus. Sorores ei fuerunt tres, quarum una non germana, quippe ex priore patris matrimonio. Hos quinque liberos magna cura educavit mulier vidua quaedam nomine Roeslevia, quam pater ex monte Her cynio domum suam ad liunc finem acciverat, matrona vegeti animi ac fortis; quae res Eruesto Friderico non sine magno fuit emolumento. Magistri fuerunt domestici, quorum institutioni iam ab exeunte anno aetatis quarto traditus est. Horum magistrorum prior, nomine Flether, homo pius ac probus, postea rector scholae Seidenbergensis in supe riore Lusatia factus, ad summum senectutem vixit. Alter fuit homo levis, qui improba et immansueta duritie puerum tractare solitus, me moriae tantum facultatem in eo excolere studuit, quam insignem a fautrice natura nactus erat puer. Ceterum pueriles annos faustos ha buit et iucundos, quos hilariter et commode in sinu paternae domus atque ad simplicem, quae illo tempore fuit, et antiquam vitae dome sticae rationem transegit. Paedagogo dimisso puer privatas adiit scho las Muelleri, Gymnasii huius Conrectoris, qui erat egregius illo tem pore iuventutis magister, cuius memoriam discipulus ad extremum vitae tempus caram habuit ac saepe pie recoluit. Exacto aetatis anno quinto decimo in huius Gymnasii disciplinam receptus 4 , atque, ut ferebant illo tempore instituta Gymnasii nostri, statim primi ordinis civibus adseriptus scholas magistrorum audivit per biennium, Rectore Sinteni, qui praeter alias virtutes eloquentiae maxime laude florebat, qua animos discentium arrectos tenere adeoque imbuere sciebat. Non dum annos natus septendecim Gymnasii limites transgressus patriam urbem reliquit atque in Academiam Lipsiensem ad altiora litterarum studia capessenda se contulit. Ibi si suum ipsius solum sequi potuisset animi prolubium, theo logiae studio sese dedisset, quando statio parochi rusticani, hoc est, 4. In Gymnasii nostri tabulis his verbis inscriptum est nomen eius: F.rnst 1'ricdrich JTavpt, aus Zitiav, ait 15 Jahr, Tit. deb. llerrn Ernsl Sigixmimd ITaupt, weitbcriihmten Kavf- and Uandclshcrrn all/ticr, iiingstcr Sohn. Class. I.