Volltext Seite (XML)
mam, qui litteris bonisque artibus ad extremum vitae halitum fuit deditissumus. Neque enim illaudatum a nobis abire recte sinamus, qui et puer iuvenisque huius Gymnasii discipulis adscriptus fuit ingenio et industria insignis, et vir factus curam huius ludi litterarii gessit in defessam nobisque in hunc usque diem faustam ac salutarem. Neque satis decorum esse videtur, virum, qui per integra sex lustra terrae dicioni quinquaginta et amplius millibus incolarum habitatae 1 praefuit eamque dynastae instar rexit, qui per totum illud temporis spacium multis ex magna ista multitudine summorum auctor exstitit benefi ciorum ac multorum sortes miscuit, talem, inquam virum inornatum silere 2 propterea, quod ab illo dignitatis fastigio deiectus vitam rebus gestis claram per otium non quidem ignobile, sed vulgi hominibus in cognitum ad finem perduxit. Quid quod dolor etiam iusta nobis ex- istumabitur caussa, cur non indictum esse sinamus virum iniquitatem fatorum prae ceteris expertum; qui dolor cum propter mortem viri incomparabilis etsi non praematuram, tamen luctuosam, tum propter obnubilatum, ut nobis quidem procul adstantibus videbatur, vitae ex itum ac tristem, pectora nostra perteutavit et nunc etiam pertentat. Quae omnia satis, credo, me excusabunt, quod ego, qui me omnium minime sentiam idoneum ad laudes viri egregii dicendas, tamen ad memoriam eius tradendam accessi. Quare spero fore, ut mihi venia detur, si minus pro re diligenter, minus pro personae dignitate graviter, minus pro multorum cum mortuo necessitudine amanter atque huma niter dixero. Er jies tus Fridericus Haupt (Latine Capitonem dixeris 3 ) natus est A. D.XXI. mensis Maii anno salutis CIDI3CCLXXIV. patre 1. Ager civitatis Zittaviensis tantae est amplitudinis, ut LV. millia habeat incolarum, connumeratis urbis ipsius civibus, quorum tamen numerus octo millia non multum superat. Inque agro illo sunt aliquot pagi, quorum incolae numerum civium ipsius urbis paene excedunt. — Sunt aliquot principatus in Germania, quae longe minus habent incolarum, quam ager Zittaviensis. 2. Ductum hoc est ex illo Horatii Carmm. lib. IV, 9, 29. Paulum sepultae distat inertiae Celata virtus. Non ego te meis Chartis inornatum silebo, Totve tuos patiar labores Impune, Lolli, carpere lividas Obliviones. 3. Addidi hanc Latinam interpretationem exterarum gentium caussa, ad quas haec memoria deveniet. Fuit hoc cognomen Romanorum in gente Maria, item in gente Sestia. Fuit etiam L. Aleius Capito, ICtus, scriptor vetus, qui saepe a Macrobio, Plinio, Nonio, Gellio excitatur.