Memoria Ernesti FridcricI II nupti I. D. Consulis Zittaviensis Kalendis Maiis anno CIOIOCCCXLIII pie defuncti. Virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. Tacit. Si omnino difficile est de liomine egregio et multis nominibus „ bene demerito post mortem eius dicere laudesque digna rebus ora tione persequi; difficilius hoc etiam esse videtur, quando eundem multi adhuc vivunt qui cognitum habuerunt et vivum agentemque conspe xerunt. Nemo enim est tam ab omni cum defuncto necessitudine alienus, nemo tam omni de mortuo iudicandi facultate destitutus, qui se non de eo, quem modo oculis aliquando conspexerit, iudicium ferre posse existumet, quique se non satis idoneum arbitretur ad virum praesertim vita excellentem atque in civitatis luce positum, recte iudi- candum. Sunt etiam haud raro, qui eiusmodi virum per vitam pro pius attigerint, ita ut revera de defuncto melius multo dicere possint si velint, quam qui dicere instituit, quare idem vel paucis vel nemini satisfaciet. Quod ipsum mihi accidere intelligo, quando de Ernesto Friderico Haupto, olim consule civitatis Zittaviensis, nuper defuncto, dicere suscepi. Non enim pauci sunt, qui illum in flore aetatis adhuc constitutum viderunt, multi vero, qui eidem et muneris et sanguinis necessitudine fuerunt coniuncti; quorum omnium non nemo est, qui me et iudicare rectius et dicere melius de defuncto possit. At enim vero multa sunt, quae me invitent, ut hanc provinciam ne detrectem; multa sunt, quae me enixe hortentur, ut faciam, quae alii facere ad huc detrectarunt; multa, quae me vel invitum cogant, ut in hac nostra Musarum sede Manibus eius viri inferias facere ne negligam, qui Mu sarum sacerdos fuit per totam vitam, licet aliis negotiis distractissu- 1