Maenia Schilleri. Pulchra quoque intereunt. Quae mortalesque deosque, Non vincunt Stjgii ferrea corda Iovis. Motus amore semel tantum dominator Averni, Ipsis in foribus dona reposcit atrox. Non Venus in puero volnus sanavit amico, Quod saevus nitido corpore fecit aper. Non clarum heroem salvom fert diva genitrix, Ad portas Scaeas quom sua fata replet. Ast ponto egreditur Nerei'dibus comitata, Indulgens gemitu de sobole exanimi. Ergo collacrumant omnes divique deaeque, Pulchra quod intereant, magnaque cuncta cadant. Felix, qui moritur caris lacrumatus amicis; 7 Sordida namque Orcum nemine llente petunt.