Volltext Seite (XML)
— 10 — Hanc subitam fortunae mutationem quum non exspectavisset, tole randae calamitati corpus laboiubus iam antea debilitatum non par fuit, qua de caussa in morbum incidit, a quo tempore per relicuom vitae spa- cium adversae valetudini conflictatus undecim quidem annos adhuc vixit, sed multum mutatus ab illo qui ante fuit. 16 Quam fati vicissitudinem fuerunt, quibus non satis aequo animo, ut sapientem deceret, ferre vide retur. Viderant virum incomparabilem secundam pulcherrume ferre for tunam magnamque laudem adipisci; dolebant magno opere, advorsam ab eo haud pariter ferri, ut ex omnibus animi virtutibus haec una ei deesse putaretur; utrum vere Judicaverint, non possum dicere. Hoc possum, habuisse excusationem. Existumabat enim omnes sese et industriae suae fructus et fortunae perdidisse. Aegrotabat praeterea, licet corpus ad huc vegetum videretur, quae aegrotatio animum quoque debilitabat; satis- que est compertum, quanta sit corporis de aniino potestas in hac terrestri mortalium condicione. Ceterum non est dubium, vitam meritis insignem ab ingrata patria proditam laetiore exitu fuisse dignam. Sed Hauptus otium quanquam non voluntarium nactus usus €st illo sic ut virum litteratum ac sapientem decet. Nam postquam paullum con valuit; quod relicuom erat temporis et virium animi ad litteras convortit et sibi ac Musis vixit. Ad hoc haud exiguo solatio erant uxor egregia et iam tum optumae spei filius. Cuius auxilio usus absolvit primum editionem Joannis Gubinensis, iam diu a se tentatam atque praeparatam. Is Ioannes Gubinensis scriba fuit olim huius civitatis publicus, qui memoriam rerum suo tempore gestarum sua manu conscripsit, quem secuti sunt alii idem consilium secuti, ex quo confectus est liber manu exaratus, partitn La tine partim Teutonice scriptus, qui ad praestantissuma xn^Xin bibliothecae huius civitatis publicae adnumeratur et multa continet, quaa ad historiam illorum temporum illustrandam faciunt. In quo libro edendo multa ac diuturna fuit opera Ernesti Friderici Haupti, quae eo maxime cernitur, quod non scripturam tantum difficilem et saepe mendosam ad legendum reddidit facilem, sed res etiam enucleavit ac nomina et verba obsoleta explicuit. Editionem magna cura et diligentia paratam commendamus om nibus, quicunque memoriam rerum in Germania gestarum, morum apud 16. Virg. Aen. II, 274. Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli.