Volltext Seite (XML)
— 8 — salute bene meritorum a Rege Augustissimo, ad quem nomen cius per latum erat. Praeterea alia multa in civitatis Zittaviensis administratione illo tem pore sunt instituta, quae a cognitoribus regiis imperata, ab aliis Senatoribus praeparata, Haupto vero duce ac praemonstratore confecta atque introducta sunt. Huc pertinet primum agroruin et fundorum publicorum, aliarurnque civitatis possessionum divenditio, quae ita plerumque facta est, ut praeter pecuniae sortem, qua venditus fundus, etiam emptori ac novo colono an nuae pensiones imponerentur, quae reditus aequarent fundorum pristinos. Unde confecta est grandis pecuniae summa, quae a cetero civitatis aerario separatim in foenore posita nunc quoque custoditur. Commemoranda quo que est nocturnorum luminum per urbis plateas procuratio 1 4 , cuius regu lae ab Haupto ipso dispositae ac scripto mandatae sunt Deinde indices re dituum confieri iussit parochiarum ecclesiae cum urbanarum tum rusticana- sum, quae vulgo matriculae dicuntur, quos quanquam non ipse confecit, at ductu tamen suo et approbatu confectos ac sancitos introduxit. Nec ta cenda est tributorum norma regiorum, quam curavit ita, ut simul contro versiae quae de tributis solvendis recteque dispertiendis inter urbem et pagos agerentur, compositae ad finem perducerentur, in quo negotio iam, quum Syndicus adhuc esset, multum operae insumpsit. Denique laudanda est emptio et inter colonos dispertitio fundi Novi Hoernitii, cui si accessisset novissumo tempore Hoernitium vetus 13 , profecto haud male actum esse iudicaretur de aerario publico civitatis Zittaviensis. Gymnasio nostro Consulatus eius salutaris fuit multiplici ratione. Nam quum cognitores illi regii, de quibus supra dixi, in constituenda schola ci vica hoc habuissent consilii, ut superiores illius ordines elementa litterarum humaniorum perciperent; Gymnasio nostro duos inferiores ordines, qui nunc saepe nomine progymnasii comprehenduntur, subtrahendos esse exis- tumaverant, quare factum est, ut hic noster ludus litterarius mutilaretur et fundamento suo privaretur. Quod perniciosum consilium quum praepe dire illo tempore in Haupti potestate non esset, fortasse ne satis quidem perspectum; peccatum commissum postea emendavit, ac me ipso itendidem 14. Meuseli, mercatoris locupletissumi legato ad eam rem per testamentum facto cautum est, ut urbs illud nocturnorum luminum per plateas dispositorum beneficium acce perit. 15. Quum enim nuper fundus ille amoenissumus et foecundissumus, qui medius agrum Zittaviensem interrumpit alienamque infert possessionem, venum daretur, factum est levibus quibusdam, ut videtur, de caussis, ut emptio a civitate Zittaviensi detrecta retur, quae sine dubio magno lucro futura esset.