Volltext Seite (XML)
Medio anno huius saeculi decitno novum collegium scholis curandis in urbe institutum est, cuius praesidium gessit Hauptus usque ad eiusdem anni exitum, quod ipsum munus sub auspiciis anni novi tradidit successori suo Bergmanno, novo syndico, nunc praetori nostro clarissumo; ipse vero post Behrnaueri discessum Consul factus est, a quo tempore pars eius vitae incipit non quidem actuosissuma, sed aerumnosissuma, ipsi vero etiam calar- mitosa futura. Secutae enim sunt belli exitiosi turbae Iristissumae, per quas moles negotiorum gravissumorum exanclanda, noctes pervigilandae, integri menses veluti, in procinctu peragendi, labores perpetui sine ulla et corporis et animi requie sustinendi erant. Illa tempestate vires eius sunt attritae et valetudo eius, antea satis firma, sic est debilitata, ut in omne relicuom vitae tempus aeger esset et viribus fractus. Sed inter istos belli strepitus civitatis administrationem summa cura gerere nunquam cessavit; nam bello ipso grassante neque minus ut ante sic post bellum, et Syndici et Consulis munere fungens, summo studio eo al-r laboravit, ut ratio legitima et legis observatio in omnibus civilis administrar- tionis partibus introduceretur et coleretur, severus normarum praescripta rum exactor, quas ipse multis publicae rei partibus praestituit Praecipue vero his negotii» suam dicavit industriam. Primum sarta tecta curanda quemadmodum essent provisum universaeque aedificationis publicae 14 ra tio ab eo praescripta atque ordinata, cui rei coniuncta erat praescriptio to tius oeconomiae 11 , quae dicitur, in urbe publicae, quam praescriptionem ipse elaboravit et scripto consignavit. Deinde cura egenorum quemadmo dum esset gerenda praecepit, quae, hodiernis temporibus ubique gravissima pars civilis administrationis, sic est ab eo ordinata atque composita, quem admodum hodie quoque in civitate Zittaviensi habetur atque observatur, cui rei adiuncta fuit cura securitatis publicae, quam ita constituit, quemadmo dum nunc etiam maximam partem constat. Post haec, haud dixerim propter haec 13 , ornatus est insignibus equestribus ordinis de civitatis 11. Aedes publicae sartorumque tectorum curatio multam pecuniae vim in civitate Zittaviensi quotannis requirunt, ac, nisi fallor, circiter quindecim millia imperialium et amplius ei rei quotannis insumuntur. Ex qua re quantum sit illud negotium, facile intelligitur. 12. Oeconomia civitatis Zittaviensis publica has res complectitur. Primum omnia, quae ad vecturam et stabulum publicum spectant, in quibus maxime pratorum publico rum curatio et res pecuaria. Tum omnia quae ad curam aquarum publicarum atque aquaeductuum pertinent. Deinde salis provisio publica eiusque divenditio. Porro luminum nocturnorum incensio. Adde provisionem annonariam et horrei publici curam, postremo lignorum ceteraeque ad calefactandum materiae ex silvis ac fodinis publicis procurationem. 13. Doleo dubitandum mihi esse, qua de caussa Hauptus insignia illa aoceperit. Ipsum dubitanter de ea re loqui commemini.