Volltext Seite (XML)
— G — secuto postridie Kalendas Martias cognitores regii, ad hanc rem dele gati, quaestiones de administratione civitatis Zittaviensis habere coe perunt. His Hauptus sese adiunxit ita, ut consilia eorum, quae civi tati salutaria essent, sua faceret, unde factum, ut ipse esset in numero eorum, quos regii cognitores cum ad commercium epistolarum, tum ad consilia exsequenda eligerent. In quo negotio praecipuum auxilium praestitit in his rebus ordinandis, quibus iam antea praefectus erat, in scholis popularibus emendandis, in delegatione ad pias causas melius instituenda, in ordinanda disciplina textrinae publica pagi Gross- Schoenau. 4 Anno huius saeculi quarto A. D. XXI. in. Septembris Haupto deman datum est munus Syndici huius civitatis, quod munus per se grave et ne gotiorum mole olirn obrutum > nunc antiquatum, illo tempore accessionem cepit eo, quod aliquot npgolia ei tum sunt adiuncta, quae antea ab eo segregata fuerant, veluti praesidium collegii examinandis rationariis publicis constituti, et praesidium collegii matrimonialis 7 j quibus accessit etiam ut crearetur scholarcha secundus, quare factum est, ut cura Gymmnasii nostri ad eum pertineret. 8 Et quum anno huius saeculi octavo viri delegarentur ex ordine senatorio, qui universam rem huius civitatis scholasticam emen darent 9 ; inter eos fuit Hauptus, qui praeside Consule Belirnanero et assi dentibus delegatis aliis in eo vehementer et multa opera elaboravit, ut schola civica et praeter eam schola egenorum puerorum institueretur, ambae vero eandem formam acciperent, quam hodie quoque maximam partem servant. Eiusdem quoque opera factum est, ut Krugius, nomen illo tempore inter paedagogos clarum, huius urbis toti rei scholasticae populari praeficeretur, 10 (i. Quam 111 hoc maxime negotio, quod ad textrinam illam artificiosam attinet, operam praestiterit Hauptus, paucis verbis tetigit Richterus in libro supra iam citato: Ge- schiehtliche Darstellung der Damaslmannfactur-Orle Gross- tind Nen-Sehoenau p. 290. 7. Quum post emendata sacra ordo equitum Ioannitarum, qui commendaturam Zitta- viensem possidebat, urbe ac terra excederet, iura sua, agros, aedes civitati Zittaviensi vendidit, a qno tempore iura consistorialia, quae dicuntur, in quibus iurisdictio circa matrimonia, Senatui Zittaviensi competebant, et nunc quoque competunt, sed ad prae torem urbanum pertinent. 8. Illo tempore ex vetere instituto Scholarum cura tribns Scholarchis tradita erat, quo rum tinus erat alter e Consulibus, secundus e Senatoribus, tertius antistes sacrorum primarius. 9. Praeter Gymnasium Zittaviae illo tempore scholae nullae, nisi privatae, quae ab an gulo, in quo delitescebant, nomen male ominatum acceperant. 10. Is postquam multiplici ratione bene meritus esi de re scholastica Zittaviensi, Dresdam abiit, ubi scholae Augusteae, recens conditae, praeesset. Ibi aliquamdiu versatus nullo successu gavisus scholam vidit non sine animi dolore solutam. Quo facto munere se 1 abdicavit atque in secreto otio mortuus est.