Volltext Seite (XML)
in litteris antiquis Ileynii? Quorum virorum doctrina usus est Hanp- tus per integrum annum, per quod temporis spacium historiae inpri- mis dedit operam, quo transacto ad studia iuris rediit, ut in privatae domus umbra per otium ad honores litterarios capessendos sese para ret. Anno aetatis tertio et vicesimo summos in iurisprudentia honores ambiit, qua de caussa scripsit commentationem ad legem Iuliam de pcena adulterii, quae dissertatio cum propter rerum antiquarum iuris— que Romani cognitionem, tum propter Latini sermonis elegantiam hodie quoquo praeclarissumis in hoc genere scriptis adnumeratur atque in libris ICtorum magna cum laude excitatur. Quibus honoribus quum esset ornatus, non defuerunt, qui hortarentur, ut vitam litterarum uni versitati dicaret atque in cathedra publica docendi muneri se appli caret. Neque defuerunt similes invitationes postea, quum iam in patriam urbem esset revorsus, in quibus commemoranda est evocatio, qua ei locus in collegio Scabinorum Lipsiensinm est oblatus; quas omnes recusavit constanter, patriae civitatis amore permotus, ut Zitta- vjae suae et vitam et operam ad extremum spiritum consecraret. Iu hanc patriam urbem rediit anno CI3I3CCXCVIII, quum annum ageret aetatis quartum et vicesimum. Proximo anno iniit matrimo nium duxitque Eleonoram Lachmanni, pastoris illo tempore primarii in dioecesi Zittaviensi filiam; quod matrimonium mutua caritate iunctum, faustum fuit Haupto ac fortunatum, mascula prole una beatum, quod que marito non uxorem, sed vitae sociam cordatam et fatorum con sortem humanissumam praebuit, quae summa cura maritum complexa, quemadmodum totius vitae, ita senectutis extremae pia fuit ac suavis consolatrix. Biennio post in amplissumum ordinem senatorium re ceptus, quartum inter senatores locum habuit, cui loco coniuncta erant officia quaedam secundaria, nec tamen minus gravia, veluti delegati ad pias caussas, curatoris scholarum popularium, quibus accessit cura pagi Gross-Schoenau 5 nominati et textrinae linteae famigeratissumae, quae in illo pago ab incolis factitata floret. Ab hoc tempore secuta est vitae eius pars actuosissuma et gra vium pariter atque difficilium negotiorum plenissuma. Anno enim in- 5. De pago Gross-Schoenau ei.isque nobilissnma textrina linlea (Damastfabrik) , per orbem terrarum incluta, cf. Jiichter, Gescliiclilliche Darslellung der Damastmanutactur- Orte Gross- und Neu-Schoenau. Leipzig, Klinkhardt. 1837. Peschcck, Handbuch der Getchiclile ron Zittau, pag. 252. Lausitzer Magazin, Jahrgang 1832. pag. 14 seqq. 2