munus sacrum praedicatoris evangelici inter rusticos, maximam ipsi yitae iucunditatem allatura atque ingenio accommodatissuma esse vi debatur. Yerum cum aliis rationibus permotus, tum patris prae cipue votis obsecutus, ad iuris prudentiam sese applicuit atque ita pro vita tranquilla ac sacris operandis dicata strepitum fori vitamque publicis negotiis diffusam est amplexus. Lipsiae praestantes haud ita multos invenit litterarum doctores. In iuris disciplina Hauboldus, postea ICtus clarissumus, docere iuvenis admodum coeperat. Iu litteris humanioribus, Reizio iam defuncto, nemo tum excellebat; Augustus Vilelmus Emestius nullam habuisse fertur neo docendi dexteritatem nec litterarum magnam scientiam; quod Haupto tanto magis incom modum, quanto minus nec per Academiae curriculum neque ullo un quam vitae tempore litteras Latinas tractare et Romanorum scriptores legere neglexit. Illo autem tempore omnium hominum cordatorum studia in phi losophiam Kantiauam erant convorsa, cui Hauptus quoque Lipsiae dum versatur, operam dedit praestabilem, in qua Heidenreichum et Platnerum doctores audivit, quorum ille et poeta fuit haud contem- i nendus et philosophus inter Kantianos inclutus; Plcitnerus vero, quan- quam non inter principes philosophorum numerandus, tamen cum doctrinae ubertate tum amoenitate ingenii et sermonis elegantia om nes facile superabat ac iuvenes litterarum studiosos ad se trahebat. Hos igitur magistros ac praemonstratores multa assiduitate celebrabat Hauptus, quare credibile est, excellentis eum doctrinae compotem sese reddidisse. Postquam per integrum quadriennium in Academia Lipsiensi lit teris studuit, patrem exoravit, ut Gottingensem literarum universita tem adire sibi liceret. Ibi illo tempore, quemadmodum paene ex omni post constitutam illam aetate, viri doctissumi et clarissumi doce bant, qui inprimis in iuris publici atque Germanici disciplina, item in disciplinis historicis ingens nomen adepti magnam nobilissumorum iu- venum Germanorum turbam convocabant atque ad se audiendos invi tabant ; quorum professorum nomina omnibus hominibus litteratis cog nita sunt ac celebrata atque in omne tempus celebrabuntur. Quotus enim quisque est homo vel leviter litteris imhutus, cui sint inaudita nomina PueUeri, Gallereri, Spiltleri, ante omnes autem Schloezeri,