Volltext Seite (XML)
ab hoc recordationis, officio penitus abftinuerint Lipfienfes: mihi da tum eft negotium, ut, qvi Beatiffimo Viro notitia prorfus intima , fuiftem conjuu&us, aiiqva dicerem, qvse caderent in qvalemcunqj meam five doqventiam, live loqventiam. Nec ingratum in futu rum arbitramur, tum moeftiffima: viduas, tum optimas fpei filio, tum duabus Lipfie familiis Pippingianae & Frifianae; qvibus ut coeleftis Pa racletus, omnia triftitias remedia clementer indulgeat,etiam atq; etiam precamur. Nunc verbis qvidem breviffimis agendum eft, cujus gra tia praeferiptionis hanc operam fufcepimus: fingulosq* virtutum cultores & admiratores, qva par eft, obfervantia, rogo, velint ad diem craftini, finitis in templo vicino facris, auditorio noftro praefen- tiam indulgere. Nam me Oratorem ipfe polliceor, fin minus exa ctum & curiofum, fincero tamen affectu praeconiis & encomiis uni ce deditum. Neq* fas eft, reticere FRATRIS ILLUSTRIS Nomen, qvi cum negotiis extraneis ab hac pietate fit impeditus, fibi tamen hanc gratiam exhibitam fuiffe fatebitur, fi fraternos manes honorifica praefentia honcftatos fuifle cognoverit. Hoc enim officio folatiis fuis, & Chriftianis & politicis, qvibus abundat, multum acceffiffe credet, fi dolorificas molis partem ipfa fimul Patria libenter in fe recepiffe cu piat. Nec defutun funt, qvos ipfum pietatis argumentum reddat promptiores. Exceflit vigil, qvem in Religionis &EccIefi£e fpecula fe* dulum & attentum fore credebamus: Ut igitur priftinam benignita tem novo nunc documento feliciter afpirare videamus, conjunctis e- qvidem precibus opus eft. Caeterum DEUS fervet optimam Patriam, ut, effulgente religionis Sole, fingula tanto felicius adjiciantur, qvae re gnum DEI qvserentibus largiflime promittuntur. Sic qvoq, futurum eft, ut qvemadmodum e SELIMANNIANIS sedibus illuftria Nomi na prodire vidimus: itafemperextet aiiqva Domus, unde nova vir tutum lumina prodeant, noftroqjGymnafio fincerum pietatis ac fi delitatis teftimonium perhibere poffint. Scrib. e Gymnafio die 2j. Januarii M. D CC V111.