Zwanzigstes ABOMEMEKT-COICERT im Saale des Gewandhauses zu Leipzig, Donnerstag, den 17. März 1842. Mhrster Theil. Te Deum von Th. Weinlig. Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, te aetemum patrem omnis terra veneratur! Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae protestates, tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae! Te gloriosus Apostolorum chorus, te Propbetarum laudabilis numerus, te Mar- tyrum candidatus laudat excercitus; te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia: patrem immensae majestatis, venerandum tuum verum et unicum filium, sanctum quoque paracletum spiritum. Tu rex gloriae, Christe, tu palris sempilernns es filius, tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria patris, judex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanclis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine! et benedic haereditati tuae, et rege eos et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeciili. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire! Miserere nostri, Domine 1 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum!