Viro Praenobilissimo, Amplissimo Nec Non Doctissimo, M. Ioanni Gottfried Rothio, Lycei, Quod Chemnicii Floret, Rectori Longe Meritsissimo, Diem Natalem A. D. XII Kal. Marti MDCCXCIV. Pie Gratulantur Superiores Ordines
Titel
Viro Praenobilissimo, Amplissimo Nec Non Doctissimo, M. Ioanni Gottfried Rothio, Lycei, Quod Chemnicii Floret, Rectori Longe Meritsissimo, Diem Natalem A. D. XII Kal. Marti MDCCXCIV. Pie Gratulantur Superiores Ordines
C^uis furor ac rabies agitant mortalia corda, Dum nullum esse Deum, Numina nulla putant? Contigit his miseris coelum stellasque tueri, Et quicquid pontus totaque terra tenent. Agnoscunt vires hominum superantia facta; Rebus at humanis Numen adesse negant. Exige, quod jurent, dum non sunt sacra profanis! Rident et jurant, qualiacunque cupis. Nulla fides pietasque viris, qui Numina laedunt; Qui parui censent relligionis opus. Non satis est; crescit rabies et tela ministrat, Queis aras vertant templaque dejiciant. Esse negant Numen, cum non sit mentis acumen, Quo penetrent! animum cur tamen esse putant ? Plurima sunt nobis, quae nos concedimus esse; Ast ignoramus, qualia quaeque sient? ^ Ne tamen expertes sint relligionis, ab illis, Quis credat? ratio fingitur ipsa Dea. Hanc animi dotem stupidi sub imagine falsa Viminis eximiae Numinis instar habent. Ast nisi paret iis virgo prudentior, orco Demittit Diuam machina mortifera. O si, Galle, lubet rebus gaudere creatis, Aegypti cepam Numinis instar habe! **) Heu fuge virgineo dextram maculare cruore! Namque tibi tellus Numina plura dabit. Acri si corrupta nimis putredine Diua Sordet, fac quicquid suadeat ira tibi! *) L. Annaei Senecae L. VII. c. 24. „Multa sunt, quae esse concedimus: qualia sint? ignoramus. Habere nos animum, cujus imperio et impellimur et reuocamur, omnes fatebuntur: quid tamen sit animus, ille rector domi-, nusque nostri? non magis tibi quisquam expediet, quam vbi sit? —“ D. Junii Juvenalis Sat. XV. v. 9. 10. Porrum et cepe nefas Violare et frangere morsu. O sanctas gentes, quibus liaec nascuntur in hortis ^Numina !