Volltext Seite (XML)
Quid nunc attonita consurgunt mente dolores? Vestras concupiunt linquere rite scholas en socii Vestri! Hinc vos largum sistite fletum, qui vestros animos corripuit graviter. Quid juvat hic moeror, quid prosunt, quaeso, querelae? Vobis sors eadem, credite, tempore erit! Hinc, cari juvenes, quo fata ducuntque trahuntque, vos ad doctrinae culmina sudor agat» Di procul avertant illis contagia longa, tardaque juvenibus mors sua jura neget! Hinc age, tolle caput, nulli virtute secunda, Saxonidum tellus, pulcra novis radiis! Hic quoque nonnulla est aevi melioris imago, cultus et antiquis mos reviviscit avis ! Cernitis, ut surgat Vestra in praeconia Virtus, atque decus Vestrum Fama per astra vehat? Graecorum plaudunt populi plauduntque Romani, •laetitiae et Phoebus signa dat ipse suae! Plaudite, vos igitur, Socii, vos plaudite, AImnni Phoebi, nam vobis nunc viget alma Salus!“ Vix effatus erat, sol occidit aethere claro, ac ego regredior, pectore vota movens i Accumulent Superi haec placido nunc gaudia nutu, accumulant fatis fata secunda novis! Surgite iam, cari Socii, iam surgite cuncti, ad magnam patriae spemque decusque piae. Vestra fides maneat nullo concussa periclo, et pede non mutilo sponte triumphet honos! Interea semper radiantem cernite Phoebum, : tristitiae tenebras qui procul inde fugetj et Zephyri blandi blandos audite susurros, nec Boreas Vobis, missus ab axe, fremat! Felix augurium! Blandus iam ridet Olympus, in Vestraque via stella benigna micat*