Volltext Seite (XML)
Credo Credo in unum Deum, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Credo in unum Dominum Jesum Christum, credo in Filium unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coclis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria vir- gine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Credo in Spiritum sanctum Dominum, et vivifi- cantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglo- rificatur, qui locutus est per prophetas. Confiteor unum baptisma in remissionem pec- catorum, mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen. Sanctus Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Saba- oth! Pleni sunt coeli et terra gloria tua! Osanna in excelsis, osanna! Benedictus Benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis, osanna! Agnus Dei Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.