Bericht des Akademischen Erinnerungsfestes der Niederlausitzer, nebst den dazu gehörigen Gedichten - Bibliothek der Oberlausitzischen Gesellschaft der Wissenschaften Görlitz, L IV 114 - UB Wrocław, Akc. 1948/552
Titel
Bericht des Akademischen Erinnerungsfestes der Niederlausitzer, nebst den dazu gehörigen Gedichten - Bibliothek der Oberlausitzischen Gesellschaft der Wissenschaften Görlitz, L IV 114 - UB Wrocław, Akc. 1948/552
viri, licet mortui, praesumuntui' vivere in grata memoria poste- ritatis *). Et in Academiis fictiones non exules. Exempla dantur. Gradum quod vocamus ambientes, Doctorandi, Licentiati, Magistri interdum finguntur disputationes scripsisse. Profitentur se autores in titulo, et non temere, sunt enim omnino autores ex contractu „do ut facias.“ Et in promotionibus per gratiam dictis multa finguntur. De his et disputationibus quoad titulum et materiem fictis, mox uberius dicendi locus erit. Sed manum de tabula! Genius diei instat, ut missa facta sa- pientia de fictionibus in rem praesentem veniamus. Placuit qui- busdam ingenuis viris nostratibus, ad exempla recens data, me- moriam Academici stadii recolere, et istud votum, uti inter bonos bene agier oportet, cum amicis in patria communicare. Apparet undiquaque mirus concentus in collaudando consilio, mira Con cordia et conspiratio ad Studium inserviendi, mirum certamen in loco et die ornando. Ex urbibus, pagis, repullulant sodales olim in Academia, nunc congregati itineris socii. Musae, Charites, *) Heu quot et quanta nomina virorum large de patria meritorum revocare possem! Meutern suspensam copia larga facit. Videsis M. Schulzii^ Reet. Gymn. Luccav., applaudentibus Omnibus, qui bene de litteris et patria sentiunt, incoeptam collectio- nem autorum Lusat.