Volltext Seite (XML)
Cliarfreitag, den 21. März IS 15, MISSA SOLENNIS von L. van Beethoven. Kyrie eleison, Christe eleison 1 Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te! Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, rex coelestis, Deus pater omnipotens, Domine fili unigenite, Jesu Christe, Domine Deus, agnus Dei, filius patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis, suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei patris, amen. Credo in unum Deum, patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Credo in unum dominum, Jesum Christum, filium Dei unigenituin et ex patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram patris, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Credo in Spiritum Sanctum, Dominum vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui locutus est per prophetas. Credo in unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remis- sionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam ven- turi saeculi, amen! Sanctus Dominus Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini! Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, dona nobis pacem! •