068 J.Chr.Frommann. Tractatus de Fascinatione.1675. S.68f. 4’ ./ Curandi modum, quem Zingara edocuisset, so die, quod Sabbatidus esset, exponere Judaeae fuit re ligio: sequenti vero die reversa his eum exposuit: Tres cinerum manipulos e tribus aedibus furtim, cavendo ne te ullus interpellet, collige: sub in- gressum vero haec in singulis tecurn loquaris: Ich will in dein Haus gehen / will ein Hand voll Äschen heraus nehmen vor nein kranckes Kind / es soll niemand scnaden / und soll mich niemand beruffen. Hoc iniquioribus illis temporibus, quibus llartis furor suis incolas sedibus & aedi bus expulerat, factu fuisse perfacile ajebat. Re- cipe deinceps e panis primi, quem signare solent, segmine medullam, eamque cum cineribus furtivis permisce: ex his permixtis & linteolo collectis nodulum para. Insuper cum sole Oriente aquam flu vialem, super quam sponsus & sponsa pergere, de- functorumque cadavera vehi solent, accede, & se- cundum flumen bis aquam situla extrahe, iterumque effunde. Aquam tertia vice extractam domum ubi de- portaveris, dimidiae ejus parti nodulum ad elixan- dum, & istum posthac fornaci ad exsiccandum im- pone. Heliqua aquae parte alterius aquae fervor frangatur, in qua fascinatus infans est lavandus.. Lavandus autem est tribus, ut ajunt, Veneris die- bus proxime insequentium septimanarum. A balneo lotus & detersus in lectulo reponendus est. His ita tribus vicibus peractis aqua omnis confusa cum nodulo ad aquam, e qua fuerat hausta ante de- portatur & infunditur, quam Hol ad Horizonten re- versus radios effundat. Secundum haec facta pri- stinam valetudinem sensim recuperasse filiolum Parens coram mihi narravit.