13023 Joh.Chr.Frommann. Tractatus de Fascinatione. 1675. Idem Autor jVierusj lib.5.p.m,366. formulam quandam, qua incantotores serpentes conjurant, tradit. Adjuro te serpens hac hora, per quinque sacra vulnera, ut hoc loco consistas, nec movearis, tarn certo, quam Deum ex virgine pura naturn esse constat. + Exorcizo te serpens in nomine Patris, Filii & Spiritus S. + Impero tibi serpens per Dominam nostram Divam Mariam, ut mihi obsequaris, quemadmodum cera igni, & ignis aquae, ut nec mihi, nec ulli Christiane noceas tarn certo etc.etc. Speciosa haec, & quia sacris nominibus est con- spicua, pia primo intuitu simplicioribus, qui latentem, ut dicitur, in hac herba anguem [in fernalem) non sentiunt, formula videtur, quae tarnen impietatis est plena, id quod demonstran- di in rationum pro Fascino vocali allatarum, ad quas jam tendimus, solutionibus uberior submi- nistrabitur occasio.