Volltext Seite (XML)
Cujus quum scripta omnia identidem legissem et interpretum sententias comparassem atque examinassem, admodum mirabar, quid causae esset, cur nullum alium locum praeter ecl. IY. ad commutationem rerum humanarum religione christiana factam retulissent. Nonne inde conjicere licet, inesse nonnulla, quibus talem interpretationem concipere cogamur? At quaenam sunt illa? At primum spiritus est major, quo poeta ducitur, quum non solum orbem Romanum, sed totum etiam mundum vaticinando complectatur atque et ipse, id quod nullo alio loco optat, tamdiu vivere concupiscat, donec natus sit puer, pignus novae beatitudinis, quem tam pulchris se carminibus celebraturum pollicetur, ut et Orpheus et Linus et Pan ipsi cedere cogantur. Tum quaedam Yirgilius scripsit, quibus ultra res Romanas progredi videtur, velut: si qua manent sceleris vestigia nostri, Inrita perpetua solvent formidine terras. Quae verba etsi ita explicari possunt, ut perturbationum ct miseriarum, in quibus Romani tum versabantur, finem indicent, at cui tandem non in mentem venit is, qui homines omni formidine, poena peccatorum et scelerum, liberavit? Omnino Virgilius poeta est tanta animi magnitudine, excelsitate, nobilitate insignis tamque praeclaris temporis melioris desideriis tenetur, ut mihi quidem haud procul a veritate christiana afuisse unusque ex illis paucis esse videatur, quos deus dignatus sit, quibus spes illius temporis praeclaras intueri et nutrire liceret. Attamen mihi rem non ita informo, quasi poeta Jesum Christum mox nasciturum ante suos vaticinantis oculos habuerit; sed spiritu divino ductus omnino tempus illud praeclarissimum idque instans praevidisse mihi videtur, quod adventu Christi in terras illuxit; cujus rei puerum*) brevi nasciturum et pignus habuit certissimum et initium. Verba autem et res ejusmodi sunt, ut ei, qui diligentius examinet, statiin Hebraeorum oracula in memoriam reducantur, praecipue Jesaiae, cujus e. g. oraculum a Cap. VIII inde usque ad Cap. IX. v. 9. scriptum nonnullis in rebus magnam cum nostro habet similitudinem. Ut autem Romani et Graeci aetatem auream, ita Hebraei aetatem Messianam, quam vocant, similibus depin gunt imaginibus, rebus scilicet ad ingenium populorum et terrarum mutatis. Sibyllinis autem oraculis praeclarae spes Hebraeorum facile etiam ad Romanos propagari potuerunt; qua de re, deo annuente, fortasse alias exponemus. Certe Virgilius ipse haec omnia Sibyllam Cumanam dicit vaticinatam esse.**) At spatium harum paginarum *) Quis puer sit intelligendus, interpretes inter se dissentiunt. Iis assentior, qni filium Pollionis ipsius consulis illo anno (XL. ante Chr. n.) natum intelligendum esse putant. Alii prolem Octaviani ex Scribonia, quam illo ipso anno uxorem duxerat, suscipiendam dici statuunt. Quam rem qui accuratius doceri vult, adeat ipsos interpretum commentarios, maxime Heynii 1. 1. **) Ceterum cf. H e y n i u m 1.1. p. 124, ubi haec: E Joseph. Ant. XV, 13, qui Herodem regem Pollionis