Volltext Seite (XML)
III. Wern sdorf ius*) idem sentit et vaticinium de Christi adventu et officio ecl. IV. poetae Romanorum principis contineri putat. Neque Ren anum**) postremo loco afferre dubito, cui, quamquam in reliquis toto coelo ab eo dissentio, hac quidem in re assentior, quod nostri carminis argumentum latius patere censet. At qui alteram sententiam a Servio inde, principe Virgilii interprete grammatico, ad novissimum usque tempus proposuerunt, eclogae nostrae ullum sensum latiorem inesse negant neque quidquam concedunt exponi nisi hoc, meliorem reipublicae Romanae conditionem puero quodam Pollione cos. nato eventuram eamque splendidissimis aetatis aureae imaginibus depingi atque praedici. Instar omnium II e y n i i ***) verba proferre liceat (p. 125): „Facile, inquit, agnoscas, si modo nulla praevia opinione imbutus accesseris, primo poetam phantasmata ab aureae aetatis narrationibus petiisse; tum vero, eum illa cumulasse in certo aliquo sui temporis eventu declarando, quem paullo obscurius designavit, quoniam in vaticinium rem mutavit. — Summa sententiarum haec est, insequuturam esse temporum felicitatem magnam; eamque initium habituram a natalibus pueri, Pollione cos., nati. — p. 129: Si quis animo reputet, aliorum quoque populorum, praeter Judaeos, vates et vaticinia olim fuisse per magno numero; eorum porro vatum ingenia non minus incaluisse phantasmatibus et visis poeticis, seu poeticum ornatum admittentibus; quotiesque in eodem argumento . . . . , necessario in eadem rerum phantasmata eos incidere potuisse: non adeo mirabitur, adum bratas esse in hoc carmine, ut in tot aliis, rerum species ac formas ex aetate aurea iisque similes, quae in Hebraicis vatibus occurrunt; ut illud taceam, in magno illo Sibyllinorum numero multa esse debuisse a Syris et Judaeis hominibus propagata 14 . At haec sufficiunt ad hanc alteram sententiam illustrandam. Restat, ut, quid ipsi judicemus, paucis explicemus. Equidem, quoties eclogam Virgilii sive ipse sive cum discipulis legi, nunquam facere potui, quin oraculum in ea inesse mihi persuaderem, quod latius pateret, nec sine veri divino afflatu poetam scripsisse. *) Po8t. min. Tom. IV. p. 767, ubi in excursu XII. ad Licentii carmina v. 32 seq. haec leguntur: Appa ret his verbis a Licentio Jesum Christum, servatorem sanctissimum, Apollini, et Deum Patrem Jovi ethnicorum assimilari. Fit hoc quidem studio et imitatione Virgilii, cujus dictionem, ubicunque potest, usurpare solet. — 772. Non minorem ille (Constantinum M. dicit) honorem Sibyllae, vati Apollinis, habuit, cujus vaticinia de Christo, imprimisque illud, quod Virgilium putat ecl. IV. complexum esse, copiose laudat in Orat, ad Sanctorum coetum, et paucos ab aevo Constantini fuisse arbitror, qui non ecl. IV. Virgilii tanquam Sibyllae oraculo putarent adventum atque officium Christi celebrari. **) Vie de Jdsus par Ernest .Eenan Berlin 1863. Cf. Chap. I. p. 12: Le tendre et clairvoyant Virgile semble repondre, comme par un echo secret, au second Isale; la naissance d’un enfant le jette dans des reves de palingenesie universelle, — cf. Chap. IV. p. 34 et 35. ***) P. Virgilius Maro illustratus a Cbrigt. Gottl. Heyne, Ed. IV. curavit Ge. Phil. Eberard. Wagner. Vol. I. p. 124—129.