Volltext Seite (XML)
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, Spiritus et quantum sat erit tua dicere facta. Postremo ex poetarum more puerum obsecratur, ut jam adsit animosque laetitia afficiat ( v. (50—63). Quo de argumento quid interpretes scriptoresque senserint, nunc audiamus.. Duae II. autem sententiae sunt propositae, inter quas etiam postero tempore interpretationem suspicor esse erraturam. Alteri nonnisi de puero Romano et de rerum Romanarum restitutione dici censent, alteri et verba et res latius patere, statuunt totiusque mundi commutationem significari, quae religione demum christiana effecta sit. Omnes fere ecclesiae patres et quicunque ad nostra usque tempora rebus christianis bene cupierunt, neque tamen solum illi quidem, sed etiam alii, posteriorem interpretationem proposuerunt et defenderunt. Augustino*) persuasissimum est, puerum, de quo poSta loquatur, Christum ipsum intelligendum esse. Lactantius**) auream aetatem, quam Yirgilius adumbrat, ad illam futuram pertinere putat aetatem, quum, pos adventum Filii Dei judicioque peracto, futurum sit, ut civitas sancta constituatur his in terris. Copiosissime autem atque, si allegoricam interpretationem non respuis, praeclarissime imperator Constantinus M.***) nostram eclogam explanavit sancturnque Christianae veritatis ac salutis mysterium, licet obscure et tecte,****) indicari sibi persuasit et professus est. In eandem sententiam Melanthonj) carmen Virgilii interpretatus est. Ut ex recentioribus unum afferam, *) Epist. CLV: Omnino non est, cui niteri, praeter Dominum Christum, dicat genus humanum: Tc duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Inrita perpetua solvent formidine terras. Quod ex Cumaeo, i. e. ex Sibyllino carmino se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. **) Instit. VII, 24, § 9: Denique tunc fient illa, quae poCtae aureis temporibus facta esse jam Saturno regnante .dixerunt; quorum error hine ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enunciant, quasi jam peracta § 10: quae utique fieri complerique non poterant homine regnante. Quum rero deletis religionibus impiis et'scelere compresso subjecta erit Deo terra: cedet (Jam sequuntur versus XIII ecl. IV. Virgil., mutato tamen ordine.) Quae po6ta secundum Cumaeae Sibyllae carmina prolecutus est. ***) in illa oratione, quam ad sanctorum coetum habuit, quae inter Eusebii Pamphili opera legitur, Cap. XIX—XXI, M//.’ oi tzoXXo}, inquit, zwv rbftpiumi»* dmazoUmv. ****) cf. Cap. XIX. ubi haec verba: imxakdmszat zrp dAyfteiw Vjmazazo ydp, olp.at, zrp p.axapiav xat £mbvu[iov tou (Toj-Y/poz zekezrp (mysterium). f) Legi quondam, sed facultas nunc mihi defuit loci ipsius conferendi et afferendi.