Volltext Seite (XML)
Praestai i tissimum Romanorum oraculum. Brevissima de Yirgilii ecloga IY. expositio. M, iximo in errore versantur, qui religionem christianam ex natura, ratione, progressu aetatum superiorum explicari posse censeant. Nam tota antiquitas niliil habet, unde, quae est evangelii propria indoles, eam nasci potuisse argumentis doceri possit idoneis. Quapropter operam perdunt, quicunque demonstrare sibi sumunt, religionem christianam nec novi quidquam nec quo a veteribus differret, sed ea tantum hominibus attulisse, quibus antiquitas absoluta esset atque consummata. Immo duo docenda erunt, si quis, quaenam ratio evangelio fuerit cum temporibus antegressis, exponere sibi propo suerit: unum, quum homines in antiquis religionibus jam acquiescere non possent et flagrantissimo melioris spei desiderio tenerentur, necessarium fuisse, ut evangelium illucesceret, quo omnes ad certissimam veritatem ac salutem perducerentur; alterum, quum ingenia hominum satis praeparata essent ad evangelium percipiendum et arripien dum, illud ipsum tempus, quo Christus in terris vixit, aptissimum fuisse, quo salus ac beatitudo christiana nasceretur. Nihilo tamen minus concedendum est, quam formam religio christiana induerit, eam ex parte ex studiis et desideriis et opinationibus proximae aetatis cognosci posse et enucleari. Atqui multa inesse in antiquitate, quae ad veritatem et ad salutem meliorem dirigant, quae, quum homines ipsius aut veritatis aut salutis adipiscendae facultate destituti sibi videantur, desiderium tamen aperiant ardentissimum, quis est, qui neget? Quis enim non novit sacrorum varia genera? Quis non mysteria? Quis non oracula Sibyllina? Quis non sublimioris philosophiae initia? Neque enim solum Hebraei, licet hi quidem ex antiquissimis inde temporibus, sed etiam Graeci et Romani, maxime proximis ante Christum natum aevis, persuasum habebant fore, ut novus rerum ordo novaque hominum